- PARAPHERNA
- PARAPHERNAvox Graeca, ex παρὰ et φέρνη, ea quaepraeter dotis causam viris deferuntur, seu res uxoris extra dotem constitutae, vel res, quas uxor in domo mariti in usu habet. Ulpianus in l. 9. §. 2. ff. de iurs Dot. Galli peculium appellant. Nobile exemplum apud Livium exstat l. 26. c. 50. de ScipioneAfricano, qui captâ Carthagine virginem nobilem Allucio adolescenti, Celtiberorum Principi, desponsatam reddidit, ut pecuniam, ad illam redimendam a Parentibus allatam, adiceret, super dotem, inquiens. Quam accepturus a Socero es, haec tibi a me dotalia dona accedunt, aurumque tollere ac sibi habere iussit. Cicer. Philipp. 12. His quasi praeter dotem, quam in civilibus malis acceperunt; agrum Campanum est largitus Antonius. Constantinus Harmenopolus ἐζάπροικα vocat, Hotomanus ex Connano l. 8. c. 8. n. 9. adde Tiraquellum Comm. Leg. connub. gloss. 9. in text. ne les siens propres, apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Est autem φέρνη, unde haec vox composita, ipsa dos, sicut ἀντιφέρνη, donatio propter nuptias, quae uti iure Caesareô adhiberi consuevit, ita apud Hebraeos, morae tempore, seu ante Deductionem, pacta dotalia ineunda et dos Sponsae a Sponso constituenda erat, Seldenus Uxor. Hebraica l. 2. c. 9. De Paraphernis sic Scaliger Poetices l. 3. c. 101. Antecedebant autem Sponsam ad lectum usque faciferi illi: duoque praeterea, qui colum cum lana, et fusum ferrent cum stamine ——— Ad haec alii mundum muliebrem, aurem spintheres, stalagmia: praeterea pelves, speculum, sandalia atque id genus alia, quae praeter dotem dicuntur ab Iureconsultis parapherna. Eam luxuriam ad trium tantum vestium modum, ac modici pretia vasa aliquot a Solone reductam, memoriae proditum est. Vide et supra de Nuptiis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.